quinta-feira, 27 de dezembro de 2012


Metallorum transmutatio, quæ vulgò
Alchimia dicitur, certa quidem, sed
paucissimis datur, & non nisi peculiari
gratia. Non est currentis neque volentis,
sed miserentis Dei. Metallica morborum
cura, aut magnalia lapidum pretiosorum,
aut lapidis philosophici & similium vsu.
Posse astronomica & mathematica præst-
are miracula, sicut sunt machinæ hydrau-
licæ, administrare negotia pro cœli influxu,
& si quæ sunt similia. Naturalis Magiæ
opera, qualiacunque illa sunt exhibere.
Omnes Phisicas præuisiones scire.
Omnes artes ex fundamento cognoscere,
quæ manibus exercentur, & corporis
muniis. Omnes artes ex fundamento
cognoscere, quæ per Angelicam
hominis naturam exercentur...