quinta-feira, 27 de dezembro de 2012


Magna est potentia Sathanæ propter hominum magna peccata. Ideo etiam magna Sathanici Magi præstiterint, & maiora, quàm quis unquam crediderit. Quamuis in suis limitibus subsistant, tamen illi supra omnem captum humanum sunt, quatenus ad corporalia & transitoria huius vitæ: quemadmodum id multæ veterum testantur historiæ, & quotidiana rerum exempla. In fine utraque Magia à se inuicem differunt, illa ad æterna bona transit, & temporalibus utitur cum gratiarum actione. Hæc de æternis parum est solicita, sed tota se corporalibus tradit vt liberrimè omnibus suis fruatur cupiditatibus & deliciis DEI & iræ eius contemptum.